Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 64   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Te decet. God is to be praised in his church, to which all nations shall be called.

[1] In finem. Psalmus David, canticum Jeremiae, et Ezechielis, populo transmigrationis, cum inciperent exire. [2] Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem. [3] Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet. [4] Verba iniquorum praevaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis. [5] Beatus quem elegisti et assumpsisti : inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuae; sanctum est templum tuum,

[6] mirabile in aequitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terrae, et in mari longe. [7] Praeparans montes in virtute tua, accinctus potentia; [8] qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes, [9] et timebunt qui habitant terminos a signis tuis; exitus matutini et vespere delectabis. [10] Visitasti terram, et inebriasti eam; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis; parasti cibum illorum; quoniam ita est praeparatio ejus.

[11] Rivos ejus inebria, multiplica genimina ejus; in stillicidiis ejus laetabitur germinans. [12] Benedices coronae anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate. [13] Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur. [14] Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento; clamabunt, etenim hymnum dicent.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 64   next >