Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 135   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Confitemini Domino. God is to be praised for his wonderful works.

[1] Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus. [2] Confitemini Deo deorum, quoniam in aeternum misericordia ejus. [3] Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia ejus. [4] Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in aeternum misericordia ejus. [5] Qui fecit caelos in intellectu, quoniam in aeternum misericordia ejus.

[6] Qui firmavit terram super aquas, quoniam in aeternum misericordia ejus. [7] Qui fecit luminaria magna, quoniam in aeternum misericordia ejus : [8] solem in potestatem diei, quoniam in aeternum misericordia ejus; [9] lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in aeternum misericordia ejus. [10] Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.

[11] Qui eduxit Israel de medio eorum, quoniam in aeternum misericordia ejus, [12] in manu potenti et brachio excelso, quoniam in aeternum misericordia ejus. [13] Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in aeternum misericordia ejus; [14] et eduxit Israel per medium ejus, quoniam in aeternum misericordia ejus; [15] et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in aeternum misericordia ejus.

[16] Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in aeternum misericordia ejus. [17] Qui percussit reges magnos, quoniam in aeternum misericordia ejus; [18] et occidit reges fortes, quoniam in aeternum misericordia ejus : [19] Sehon, regem Amorrhaeorum, quoniam in aeternum misericordia ejus; [20] et Og, regem Basan, quoniam in aeternum misericordia ejus;

[21] et dedit terram eorum haereditatem, quoniam in aeternum misericordia ejus; [22] haereditatem Israel, servo suo, quoniam in aeternum misericordia ejus. [23] Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in aeternum misericordia ejus; [24] et redimit nos ab inimicis nostris, quoniam in aeternum misericordia ejus. [25] Qui dat escam omni carni, quoniam in aeternum misericordia ejus.

[26] Confitemini Deo caeli, quoniam in aeternum misericordia ejus. [27] Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 135   next >