Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 54   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Exaudi, Deus. A prayer of a just man under persecution from the wicked. It agrees to Christ persecuted by the Jews, and betrayed by Judas.

[1] In finem, in carminibus. Intellectus David. [2] Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam; [3] intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea; et conturbatus sum [4] a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi. [5] Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.

[6] Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae. [7] Et dixi : Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? [8] Ecce elongavi fugiens; et mansi in solitudine. [9] Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate. [10] Praecipita, Domine, divide linguas eorum; quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.

[11] Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas; et labor in medio ejus, [12] et injustitia : et non defecit de plateis ejus usura et dolus. [13] Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. [14] Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus; [15] qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu.

[16] Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes : quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio eorum. [17] Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me. [18] Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo; et exaudiet vocem meam. [19] Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi; quoniam inter multos erant mecum. [20] Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.

[21] Extendit manum suam in retribuendo; contaminaverunt testamentum ejus; [22] divisi sunt ab ira vultus ejus; et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum; et ipsi sunt jacula. [23] Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet; non dabit in aeternum fluctuationem justo. [24] Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 54   next >