Confitemini Domino. All are invited to give thanks to God for his perpetual providence over men. Alleluia.
[1] Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
[2] Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,
[3] a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.
[4] Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt.
[5] Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.
[6] Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos;
[7] et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.
[8] Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
[9] Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
[10] Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos, in mendicitate et ferro.
[11] Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.
[12] Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
[13] Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos.
[14] Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.
[15] Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
[16] Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit.
[17] Suscepit eos de via iniquitatis eorum, propter injustitias enim suas humiliati sunt.
[18] Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
[19] Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos.
[20] Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
[21] Confiteantur Domino misericordiae ejus; et mirabilia ejus filiis hominum.
[22] Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.
[23] Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis,
[24] ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
[25] Dixit, et stetit spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus ejus.
[26] Ascendunt usque ad caelos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat.
[27] Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius; et omnis sapientia eorum devorata est.
[28] Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos.
[29] Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.
[30] Et laetati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
[31] Confiteantur Domino misericordiae ejus; et mirabilia ejus filiis hominum.
[32] Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
[33] Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim;
[34] terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
[35] Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.
[36] Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis;
[37] et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.
[38] Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis; et jumenta eorum non minoravit.
[39] Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.
[40] Effusa est contemptio super principes; et errare fecit eos in invio, et non in via.
[41] Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.
[42] Videbunt recti, et laetabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum.
[43] Quis sapiens et custodiet haec? et intelliget misericordias Domini?
|