Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 29   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Exaltabo te, Domine. David praiseth God for his deliverance, and his merciful dealings with him.

[1] Psalmus canti, in dedicatione domus David. [2] Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me. [3] Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. [4] Domine, eduxisti ab inferno animam meam; salvasti me a descendentibus in lacum. [5] Psallite Domino, sancti ejus; et confitemini memoriae sanctitatis ejus.

[6] Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. [7] Ego autem dixi in abundantia mea : Non movebor in aeternum. [8] Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. [9] Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. [10] Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam?

[11] Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus. [12] Convertisti planctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia; [13] ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 29   next >