Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 117   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Confitemini Domino. The psalmist praiseth God for his delivery from evils: putteth his whole trust in him; and foretelleth the coming of Christ. Alleluia.

[1] Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. [2] Dicat nunc Israel : Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. [3] Dicat nunc domus Aaron : Quoniam in saeculum misericordia ejus. [4] Dicant nunc qui timent Dominum : Quoniam in saeculum misericordia ejus. [5] De tribulatione invocavi Dominum; et exaudivit me in latitudine Dominus.

[6] Dominus mihi adjutor; non timebo quid faciat mihi homo. [7] Dominus mihi adjutor; et ego despiciam inimicos meos. [8] Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine. [9] Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus. [10] Omnes gentes circuierunt me; et in nomine Domini quia ultus sum in eos.

[11] Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini quia ultus sum in eos. [12] Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis; et in nomine Domini, quia ultus sum in eos. [13] Impulsus eversus sum, ut caderem; et Dominus suscepit me. [14] Fortitudo mea et laus mea Dominus; et factus est mihi in salutem. [15] Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum.

[16] Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me; dextera Domini fecit virtutem. [17] Non moriar, sed vivam; et narrabo opera Domini. [18] Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. [19] Aperite mihi portas justitiae : ingressus in eas confitebor Domino. [20] Haec porta Domini, justi intrabunt in eam.

[21] Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. [22] Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. [23] A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris. [24] Haec est dies quam fecit Dominus; exsultemus, et laetemur in ea. [25] O Domine, salvum me fac; o Domine, bene prosperare.

[26] Benedictus qui venit in nomine Domini : benediximus vobis de domo Domini. [27] Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris. [28] Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. [29] Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 117   next >