Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 11   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Salvum me fac. The prophet calls for God's help against the wicked.

[1] In finem, pro octava. Psalmus David. [2] Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. [3] Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. [4] Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. [5] Qui dixerunt : Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est?

[6] Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo. [7] Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum. [8] Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum. [9] In circuitu impii ambulant : secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 11   next >