Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 49   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Deus deorum. The coming of Christ: who prefers virtue and inward purity before the blood of victims.

[1] Psalmus Asaph. Deus deorum, Dominus, locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum. [2] Ex Sion species decoris ejus : [3] Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida. [4] Advocabit caelum desursum, et terram, discernere populum suum. [5] Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.

[6] Et annuntiabunt caeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est. [7] Audi, populus meus, et loquar Israel, et testificabor tibi. Deus, Deus tuus ego sum. [8] Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. [9] Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos; [10] quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus, et boves.

[11] Cognovi omnia volatilia caeli; et pulchritudo agri mecum est. [12] Si esuriero, non dicam tibi : meus est enim orbis terrae, et plenitudo ejus. [13] Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo? [14] Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. [15] Et invoca me in die tribulationis; eruam te, et honorificabis me.

[16] Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum? [17] Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. [18] Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas. [19] Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. [20] Sedens, adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum.

[21] Haec fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis : arguam te, et statuam contra faciem tuam. [22] Intelligite haec, qui obliviscimini Deum : nequando rapiat, et non sit qui eripiat. [23] Sacrificium laudis honorificabit me; et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 49   next >