| Latin Vulgate (Clementine) |
|
Credidi. This in the Hebrew is joined with the foregoing psalm, and continues to express the faith and gratitude of the psalmist. Alleluia.
[1] Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis.
[2] Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.
[3] Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?
[4] Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.
[5] Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.
[6] Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
[7] O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea:
[8] tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
[9] Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus;
[10] in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.
|
|
|
|
|