Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 96   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Dominus regnavit. All are invited to rejoice at the glorious coming and reign of Christ.

[1] Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit; exsultet terra; laetentur insulae multae. [2] Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et judicium correctio sedis ejus. [3] Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. [4] Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae; vidit, et commota est terra. [5] Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra.

[6] Annuntiaverunt caeli justitiam ejus; et viderunt omnes populi gloriam ejus. [7] Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus. [8] Audivit, et laetata est Sion; et exsultaverunt filiae Judae, propter judicia tua, Domine. [9] Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram; nimis exaltatus es super omnes deos. [10] Qui diligitis Dominum, odite malum; custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.

[11] Lux orta est justo, et rectis corde laetitia. [12] Laetamini, justi, in Domino, et confitemini memoriae sanctificationis ejus.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 96   next >