Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 47   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Magnus Dominus. God is greatly to be praised for the establishment of his church.

[1] Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati. [2] Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. [3] Fundatur exsultatione universae terrae mons Sion; latera aquilonis, civitas regis magni. [4] Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam. [5] Quoniam ecce reges terrae congregati sunt, convenerunt in unum.

[6] Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt. [7] Tremor apprehendit eos; ibi dolores ut parturientis : [8] in spiritu vehementi conteres naves Tharsis. [9] Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri : Deus fundavit eam in aeternum. [10] Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.

[11] Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae; justitia plena est dextera tua. [12] Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Judae, propter judicia tua, Domine. [13] Circumdate Sion, et complectimini eam; narrate in turribus ejus. [14] Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera. [15] Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi; ipse reget nos in saecula.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 47   next >