Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 33   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Benedicam Dominum. An exhortation to the praise, and service of God.

[1] David, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit. [2] Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo. [3] In Domino laudabitur anima mea : audiant mansueti, et laetentur. [4] Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum. [5] Exquisivi Dominum, et exaudivit me; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.

[6] Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestrae non confundentur. [7] Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum. [8] Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos. [9] Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo. [10] Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.

[11] Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. [12] Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos. [13] Quis est homo qui vult vitam, diligit dies videre bonos? [14] Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. [15] Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et persequere eam.

[16] Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. [17] Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. [18] Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. [19] Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit. [20] Multae tribulationes justorum; et de omnibus his liberabit eos Dominus.

[21] Custodit Dominus omnia ossa eorum : unum ex his non conteretur. [22] Mors peccatorum pessima; et qui oderunt justum delinquent. [23] Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 33   next >