DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 3 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

Domine, quid multiplicati. The prophet's danger and delivery from his son Absalom: mystically, the passion and resurrection of Christ.

[1] Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. [2] Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me; [3] multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo ejus. [4] Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. [5] Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.

[6] Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. [7] Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus. [8] Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti. [9] Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.

< previous | Psalm 3 | next >