Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 75   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Notus in Judaea. God is known in his church: and exerts his power in protecting it. It alludes to the slaughter of the Assyrians, in the days of king Ezechias.

[1] In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios. [2] Notus in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus. [3] Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. [4] Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum. [5] Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis;

[6] turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. [7] Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. [8] Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua. [9] De caelo auditum fecisti judicium : terra tremuit et quievit [10] cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.

[11] Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi. [12] Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera terribili, [13] et ei qui aufert spiritum principum; terribili apud reges terrae.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 75   next >