Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 91   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Bonum est confiteri. God is to be praised for his wondrous works.

[1] Psalmus cantici, in die sabbati. [2] Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime. [3] Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem; [4] in decachordo, psalterio, cum cantico, in cithara. [5] Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo.

[6] Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. [7] Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget haec. [8] Cum exorti fuerint peccatores sicut foenum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in saeculum saeculi; [9] tu autem Altissimus in aeternum, Domine. [10] Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.

[11] Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi. [12] Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. [13] Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur. [14] Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. [15] Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt :

[16] ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 91   next >