DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 24 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

Ad te, Domine, levavi. A prayer for grace, mercy, and protection against our enemies.

[1] In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levai animam meam. [2] Deus meus, in te confido; non erubescam. [3] Neque irrideant me inimici mei: etenim universi, qui sustinent te, non confundentur. [4] Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. [5] Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.

[6] Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt. [7] Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. [8] Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via. [9] Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas. [10] Universae viae Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.

[11] Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim. [12] Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit. [13] Anima ejus in bonis demorabitur; et semen ejus haereditabit terram. [14] Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis. [15] Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.

[16] Respice in me, et miserere mei; quia unicus et pauper sum ego. [17] Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt; de necessitatibus meis erue me. [18] Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea. [19] Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me. [20] Custodi animam meam, et erue me; non erubescam, quoniam speravi in te.

[21] Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te. [22] Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis.

< previous | Psalm 24 | next >