Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 7   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Domine, Deus meus. David, trusting in the justice of his cause, prayeth for God's help against his enemies.

[1] Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini. [2] Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me, [3] nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. [4] Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, [5] si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.

[6] Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. [7] Exsurge, Domine, in ira tua; et exaltare in finibus inimicorum meorum; et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti; [8] et synagoga populorum circumdabit te : et propter hanc in altum regredere. [9] Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me. [10] Consumetur nequitia peccatorum; et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.

[11] Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. [12] Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies? [13] Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit; arcum suum tetendit, et paravit illum. [14] Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit. [15] Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.

[16] Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit. [17] Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. [18] Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 7   next >