Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 94   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Venite exultemus. An invitation to adore and serve God, and to hear his voice. Praise of a canticle for David himself.

[1] Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro; [2] praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei : [3] quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos; [4] quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt; [5] quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.

[6] Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos; [7] quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus. [8] Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra [9] sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea. [10] Quadraginta annis offensus fui generationi illi; et dixi : Semper hi errant corde.

[11] Et isti non cognoverunt vias meas : ut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 94   next >