Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 20   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Domine, in virtute. Praise to God for Christ's exaltation after his passion.

[1] In finem. Psalmus David. [2] Domine, in virtute tua laetabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer. [3] Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. [4] Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. [5] Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum, et in saeculum saeculi.

[6] Magna est gloria ejus in salutari tuo; gloriam et magnum decorem impones super eum. [7] Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi; laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo. [8] Quoniam rex sperat in Domino; et in misericordia Altissimi non commovebitur. [9] Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt. [10] Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui : Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis.

[11] Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum, [12] quoniam declinaverunt in te mala; cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire. [13] Quoniam pones eos dorsum; in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum. [14] Exaltare, Domine, in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 20   next >