Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 34   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Judica, Domine, nocentes me. David, in the person of Christ, prayeth against his persecutors: prophetically foreshewing the punishments that shall fall upon them.

[1] Ipsi David. Judica, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me. [2] Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. [3] Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me; dic animae meae : Salus tua ego sum. [4] Confundantur et revereantur quaerentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. [5] Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos.

[6] Fiat via illorum tenebrae, et lubricum; et angelus Domini persequens eos. [7] Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui, supervacue exprobraverunt animam meam. [8] Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum. [9] Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo. [10] Omnia ossa mea dicent : Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum.

[11] Surgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me. [12] Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae. [13] Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur. [14] Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar. [15] Et adversum me laetati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.

[16] Dissipati sunt, nec compuncti, tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione; frenduerunt super me dentibus suis. [17] Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam. [18] Confitebor tibi in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te. [19] Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis. [20] Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant.

[21] Et dilataverunt super me os suum; dixerunt : Euge, euge! viderunt oculi nostri. [22] Vidisti, Domine, ne sileas; Domine, ne discedas a me. [23] Exsurge et intende judicio meo, Deus meus; et Dominus meus, in causam meam. [24] Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi. [25] Non dicant in cordibus suis : Euge, euge, animae nostrae; nec dicant : Devoravimus eum.

[26] Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me. [27] Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus. [28] Et lingua mea meditabitur justitiam tuam, tota die laudem tuam.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 34   next >