Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 15   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Conserva me, Domine. Christ's future victory and triumph over the world and death.

[1] Tituli inscriptio, ipsi David. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. [2] Dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. [3] Sanctis, qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis. [4] Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus; nec memor ero nominum eorum per labia mea. [5] Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei : tu es qui restitues haereditatem meam mihi.

[6] Funes ceciderunt mihi in praeclaris; etenim haereditas mea praeclara est mihi. [7] Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei. [8] Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear. [9] Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe. [10] Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.

[11] Notas mihi fecisti vias vitae; adimplebis me laetitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua usque in finem.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 15   next >