Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 93   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Deus ultionum. God shall judge and punish the oppressors of his people. A psalm for David himself on the fourth day of the week.

[1] Psalmus ipsi David, quarta sabbati. Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit. [2] Exaltare, qui judicas terram, redde retributionem superbis. [3] Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur? [4] effabuntur et loquentur iniquitatem, loquentur omnes qui operantur injustitiam? [5] Populum tuum, Domine, humiliaverunt; et haereditatem tuam vexaverunt.

[6] Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt. [7] Et dixerunt : Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob. [8] Intelligite, insipientes in populo; et stulti, aliquando sapite. [9] Qui plantavit aurem non audiet? aut qui finxit oculum non considerat? [10] Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam?

[11] Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. [12] Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum; [13] ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea. [14] Quia non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet : [15] Quoadusque justitia convertatur in judicium, et qui juxta illam omnes qui recto sunt corde.

[16] Quis consurget mihi adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? [17] Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea. [18] Si dicebam : Motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adjuvabat me. [19] Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam. [20] Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in praecepto?

[21] Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt. [22] Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meae. [23] Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos; disperdet illos Dominus Deus noster.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 93   next >