|
Laudate nomen. An exhortation to praise God: the vanity of idols.
[1] Alleluja. Laudate nomen Dominum; laudate, servi, Dominum:
[2] qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
[3] Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave.
[4] Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi.
[5] Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis.
[6] Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in caelo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
[7] Educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis.
[8] Qui percussit primogenita Aegypti, ab homine usque ad pecus.
[9] Et misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
[10] Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes:
[11] Sehon, regem Amorrhaeorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan;
[12] et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo.
[13] Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
[14] Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.
[15] Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
[16] Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.
[17] Aures habent, et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
[18] Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
[19] Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino.
[20] Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
[21] Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.
|