Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 98   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Dominus regnavit. The reign of the Lord in Sion: that is, of Christ in his church.

[1] Psalmus ipsi David. Dominus regnavit : irascantur populi; qui sedet super cherubim : moveatur terra. [2] Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos. [3] Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est, [4] et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. [5] Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.

[6] Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus; invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos; [7] in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et praeceptum quod dedit illis. [8] Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. [9] Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 98   next >