Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 13   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Dixit insipiens. The general corruption of man before our redemption by Christ.

[1] In finem. Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. [2] Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. [3] Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum. [4] Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? [5] Dominum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.

[6] Quoniam Dominus in generatione justa est, consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est. [7] Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 13   next >