Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 141   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Voce mea. A prayer of David in extremity of danger.

[1] Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio. [2] Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum. [3] Effundo in conspectu ejus orationem meam; et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. [4] In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas; in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi. [5] Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me : periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.

[6] Clamavi ad te, Domine; dixi : Tu es spes mea, portio mea in terra viventium. [7] Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me. [8] Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me exspectant justi donec retribuas mihi.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 141   next >