Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 2   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Quare fremuerunt. The vain efforts of persecutors against Christ and his church.

[1] Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? [2] Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. [3] Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. [4] Qui habitat in caelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. [5] Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.

[6] Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus. [7] Dominus dixit ad me : Filius meus es tu; ego hodie genui te. [8] Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. [9] Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. [10] Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram.

[11] Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. [12] Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. [13] Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 2   next >