Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 36   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Noli aemulari. An exhortation to despise this world; and the short prosperity of the wicked; and to trust in Providence.

[1] Psalmus ipsi David. Noli aemulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem; [2] quoniam tamquam foenum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident. [3] Spera in Domino, et fac bonitatem; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. [4] Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. [5] Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet.

[6] Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem. [7] Subditus esto Domino, et ora eum. Noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua, in homine faciente injustitias. [8] Desine ab ira, et derelinque furorem; noli aemulari ut maligneris. [9] Quoniam qui malignantur exterminabuntur; sustinentes autem Dominum, ipsi haereditabunt terram. [10] Et adhuc pusillum, et non erit peccator; et quaeres locum ejus, et non invenies.

[11] Mansueti autem haereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis. [12] Observabit peccator justum, et stridebit super eum dentibus suis. [13] Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus. [14] Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut dejiciant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde. [15] Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur.

[16] Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas; [17] quoniam brachia peccatorum conterentur, confirmat autem justos Dominus. [18] Novit Dominus dies immaculatorum, et haereditas eorum in aeternum erit. [19] Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur, [20] quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient.

[21] Mutuabitur peccator, et non solvet, justus autem miseretur et tribuet; [22] quia benedicentes ei haereditabunt terram : maledicentes autem ei disperibunt. [23] Apud Dominum gressus hominis dirigentur; et viam ejus volet. [24] Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. [25] Junior fui, etenim senui; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem.

[26] Tota die miseretur et commodat; et semen illius in benedictione erit. [27] Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi; [28] quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos; in aeternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit. [29] Justi autem haereditabunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. [30] Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium.

[31] Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus. [32] Considerat peccator justum, et quaerit mortificare eum. [33] Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi. [34] Exspecta Dominum, et custodi viam ejus; et exaltabit te ut haereditate capias terram; cum perierint peccatores, videbis. [35] Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani;

[36] et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. [37] Custodi innocentiam, et vide aequitatem, quoniam sunt reliquiae homini pacifico. [38] Injusti autem disperibunt simul; reliquiae impiorum interibunt. [39] Salus autem justorum a Domino; et protector eorum in tempore tribulationis. [40] Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 36   next >