Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 84   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Benedixisti, Domine. The coming of Christ, to bring peace and salvation to man.

[1] In finem, filiis Core. Psalmus. [2] Benedixisti, Domine, terram tuam; avertisti captivitatem Jacob. [3] Remisisti iniquitatem plebis tuae, operuisti omnia peccata eorum. [4] Mitigasti omnem iram tuam, avertisti ab ira indignationis tuae. [5] Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.

[6] Numquid in aeternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem? [7] Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te. [8] Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. [9] Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor. [10] Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.

[11] Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatae sunt. [12] Veritas de terra orta est, et justitia de caelo prospexit. [13] Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. [14] Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 84   next >