Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 55   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Miserere mei, Deus. A prayer of David in danger and distress.

[1] In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. [2] Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me. [3] Conculcaverunt me inimici mei tota die; quoniam multi bellantes adversum me. [4] Ab altitudine diei timebo : ego vero in te sperabo. [5] In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi; non timebo quid faciat mihi caro.

[6] Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum. [7] Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam, [8] pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes. [9] Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua; [10] tunc convertentur inimici mei retrorsum : in quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.

[11] In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo. [12] In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam, laudationes tibi : [13] quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 55   next >