Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 79   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Qui regis Israel. A prayer for the church in tribulation, commemorating God's former favours.

[1] In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus. [2] Qui regis Israel, intende; qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubim, manifestare [3] coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos. [4] Deus converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. [5] Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui?

[6] Cibabis nos pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura? [7] Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos. [8] Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. [9] Vineam de Aegypto transtulisti, et ejecisti gentes, et plantasti eam. [10] Dux itineris fuisti in conspectu ejus; plantasti radices ejus, et implevit terram.

[11] Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. [12] Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. [13] Ut quid destruxisti maceriam ejus, et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam? [14] Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam. [15] Deus virtutum, convertere, respice de caelo, et vide, et visita vineam istam;

[16] et perfice eam quam plantavit dextera tua, et super filium hominis quem confirmasti tibi. [17] Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt. [18] Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi. [19] Et non discedimus a te; vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus. [20] Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 79   next >