Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 37   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Domine, ne in furore. A prayer of a penitent for the remission of his sins. The third penitential psalm.

[1] Psalmus David, in rememorationem de sabbato. [2] Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me; [3] quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. [4] Non est sanitas in carne mea, a facie irae tuae; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum : [5] quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me.

[6] Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae. [7] Miser factus sum et curvatus sum usque in finem; tota die contristatus ingrediebar. [8] Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea. [9] Afflictus sum, et humiliatus sum nimis; rugiebam a gemitu cordis mei. [10] Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.

[11] Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum. [12] Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt, et vim faciebant qui quaerebant animam meam. [13] Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur. [14] Ego autem, tamquam surdus, non audiebam; et sicut mutus non aperiens os suum. [15] Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.

[16] Quoniam in te, Domine, speravi; tu exaudies me, Domine Deus meus. [17] Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. [18] Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. [19] Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. [20] Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me : et multiplicati sunt qui oderunt me inique.

[21] Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem. [22] Ne derelinquas me, Domine Deus meus; ne discesseris a me. [23] Intende in adjutorium meum, Domine, Deus salutis meae.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 37   next >