Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 139   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Eripe me, Domine. A prayer to be delivered from the wicked.

[1] In finem. Psalmus David. [2] Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me. [3] Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant praelia. [4] Acuerunt linguas suas sicut serpentis; venenum aspidum sub labiis eorum. [5] Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me : qui cogitaverunt supplantare gressus meos;

[6] absconderunt superbi laqueum mihi, et funes extenderunt in laqueum; juxta iter scandalum posuerunt mihi. [7] Dixi Domino : Deus meus es tu; exaudi, Domine, vocem deprecationis meae. [8] Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti super caput meum in die belli. [9] Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori; cogitaverunt contra me; ne derelinquas me, ne forte exaltentur. [10] Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos.

[11] Cadent super eos carbones, in ignem dejicies eos; in miseriis non subsistent. [12] Vir linguosus non dirigetur in terra, virum injustum mala capient in interitu. [13] Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum. [14] Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo; et habitabunt recti cum vultu tuo.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 139   next >