Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 95   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60
61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75 76 77 78 79 80
81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100
101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120
121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140
141 142 143 144 145 146 147 148 149 150

Cantate Domino. An exhortation to praise God for the coming of Christ and his kingdom.

[1] Canticum ipsi David, quando domus aedificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra. [2] Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus. [3] Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus. [4] Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis; terribilis est super omnes deos; [5] quoniam omnes dii gentium daemonia; Dominus autem caelos fecit.

[6] Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. [7] Afferte Domino, patriae gentium; afferte Domino gloriam et honorem; [8] afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus; [9] adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra; [10] dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; judicabit populos in aequitate.

[11] Laetentur caeli, et exsultet terra : commoveatur mare et plenitudo ejus; [12] gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum [13] a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.

< previous   Book Of Psalms   next >
< previous   Psalm 95   next >