DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 86 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66  67  68  69  70  71  72  73  74  75
76  77  78  79  80  81  82  83  84  85  86  87  88  89  90  91  92  93  94  95  96  97  98  99  100

Fundamenta ejus. The glory of the church of Christ.

[1] Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis; [2] diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. [3] Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! [4] Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me; ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt illic. [5] Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?

[6] Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea. [7] Sicut laetantium omnium habitatio est in te.

< previous | Psalm 86 | next >