Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 51   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

A prayer of praise and thanksgiving.

[1] Oratio Jesu filii Sirach. Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum. [2] Confitebor nomini tuo, quoniam adjutor et protector factus es mihi, [3] et liberasti corpus meum a perditione : a laqueo linguae iniquae, et a labiis operantium mendacium : et in conspectu astantium factus es mihi adjutor. [4] Et liberasti me, secundum multitudinem misericordiae nominis tui, a rugientibus praeparatis ad escam : [5] de manibus quaerentium animam meam, et de portis tribulationum quae circumdederunt me;

[6] a pressura flammae quae circumdedit me, et in medio ignis non sum aestuatus; [7] de altitudine ventris inferi, et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii, a rege iniquo, et a lingua injusta. [8] Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum, [9] et vita mea appropinquans erat in inferno deorsum. [10] Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret : respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat.

[11] Memoratus sum misericordiae tuae Domine, et operationis tuae, quae a saeculo sunt : [12] quoniam eruis sustinentes te, Domine, et liberas eos de manibus gentium. [13] Exaltasti super terram habitationem meam, et pro morte defluente deprecatus sum. [14] Invocavi Dominum patrem Domini mei, ut non derelinquat me in die tribulationis meae, et in tempore superborum, sine adjutorio. [15] Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione : et exaudita est oratio mea,

[16] et liberasti me de perditione, et eripuisti me de tempore iniquo. [17] Propterea confitebor, et laudem dicam tibi, et benedicam nomini Domini. [18] Cum adhuc junior essem, priusquam oberrarem, quaesivi sapientiam palam in oratione mea. [19] Ante templum postulabam pro illis, et usque in novissimis inquiram eam : et effloruit tamquam praecox uva. [20] Laetatum est cor meum in ea : ambulavit pes meus iter rectum : a juventute mea investigabam eam.

[21] Inclinavi modico aurem meam, et excepi illam. [22] Multam inveni in meipso sapientiam, et multum profeci in ea. [23] Danti mihi sapientiam dabo gloriam : [24] consiliatus sum enim ut facerem illam. Zelatus sum bonum, et non confundar. [25] Colluctata est anima mea in illa, et in faciendo eam confirmatus sum.

[26] Manus meas extendi in altum, et insipientiam ejus luxi; [27] animam meam direxi ad illam, et in agnitione inveni eam. [28] Possedi cum ipsa cor ab initio : propter hoc, non derelinquar. [29] Venter meus conturbatus est quaerendo illam : propterea bonam possidebo possessionem. [30] Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam, et in ipsa laudabo eum.

[31] Appropiate ad me, indocti, et congregate vos in domum disciplinae. [32] Quid adhuc retardatis? et quid dicitis in his? animae vestrae sitiunt vehementer. [33] Aperui os meum, et locutus sum : Comparate vobis sine argento, [34] et collum vestrum subjicite jugo : et suscipiat anima vestra disciplinam : in proximo est enim invenire eam. [35] Videte oculis vestris, quia modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem.

[36] Assumite disciplinam in multo numero argenti, et copiosum aurum possidete in ea. [37] Laetetur anima vestra in misericordia ejus, et non confundemini in laude ipsius. [38] Operamini opus vestrum ante tempus, et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 51   next >