Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 5   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

We must not presume of our wealth or strength: nor of the mercy of God, to go on in sin: we must be steadfast in virtue and truth.

[1] Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita : nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis. [2] Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui, [3] et ne dixeris : Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. [4] Ne dixeris : Peccavi : et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. [5] De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum.

[6] Et ne dicas : Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur : [7] misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. [8] Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem : [9] subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te. [10] Noli anxius esse in divitiis injustis : non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae.

[11] Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam : sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. [12] Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia : et prosequatur te verbum pacis et justitiae. [13] Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. [14] Si est tibi intellectus, responde proximo : sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. [15] Honor et gloria in sermone sensati : lingua vero imprudentis subversio est ipsius.

[16] Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris : [17] super furem enim est confusio et poenitentia, et denotatio pessima super bilinguem : susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. [18] Justifica pusillum et magnum similiter.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 5   next >