Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 6   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Of true and false friends: and of the of the fruits of wisdom.

[1] Noli fieri pro amico inimicus proximo : improperium enim et contumeliam malus haereditabit : et omnis peccator invidus et bilinguis. [2] Non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam : [3] et folia tua comedat, et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo. [4] Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum. [5] Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos, et lingua eucharis in bono homine abundat.

[6] Multi pacifici sint tibi : et consiliarius sit tibi unus de mille. [7] Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei. [8] Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis. [9] Et est amicus qui convertitur ad inimicitiam, et est amicus qui odium et rixam et convitia denudabit. [10] Est autem amicus socius mensae, et non permanebit in die necessitatis.

[11] Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coaequalis, et in domesticis tuis fiducialiter aget. [12] Si humiliaverit se contra te, et a facie tua absconderit se, unanimem habebis amicitiam bonam. [13] Ab inimicis tuis separare, et ab amicis tuis attende. [14] Amicus fidelis protectio fortis : qui autem invenit illum, invenit thesaurum. [15] Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius.

[16] Amicus fidelis medicamentum vitae et immortalitatis : et qui metuunt Dominum, invenient illum. [17] Qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam, quoniam secundum illum erit amicus illius. [18] Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam. [19] Quasi is qui arat et seminat accede ad eam, et sustine bonos fructus illius. [20] In opere enim ipsius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius.

[21] Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus! et non permanebit in illa excors. [22] Quasi lapidis virtus probatio erit in illis : et non demorabuntur projicere illam. [23] Sapientia enim doctrinae secundum nomen est ejus, et non est multis manifestata : quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. [24] Audi, fili, et accipe consilium intellectus, et ne abjicias consilium meum. [25] Injice pedem tuum in compedes illius, et in torques illius collum tuum.

[26] Subjice humerum tuum, et porta illam, et ne acedieris vinculis ejus. [27] In omni animo tuo accede ad illam, et in omni virtute tua conserva vias ejus. [28] Investiga illam, et manifestabitur tibi : et continens factus, ne derelinquas eam : [29] in novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem. [30] Et erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriae :

[31] decor enim vitae est in illa, et vincula illius alligatura salutaris. [32] Stolam gloriae indues eam, et coronam gratulationis superpones tibi. [33] Fili, si attenderis mihi, disces : et si accomodaveris animum tuum, sapiens eris. [34] Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam : et si dilexeris audire, sapiens eris. [35] In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiae illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant a te.

[36] Et si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus. [37] Cogitatum tuum habe in praeceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto : et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientiae dabitur tibi.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 6   next >