Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 7   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Religious and moral duties.

[1] Noli facere mala, et non te apprehendent : [2] discede ab iniquo, et deficient mala abs te. [3] Fili, non semines mala in sulcis injustitiae, et non metes ea in septuplum. [4] Noli quaerere a Domino ducatum, neque a rege cathedram honoris. [5] Non te justifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est : et penes regem noli velle videri sapiens.

[6] Noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates : ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in aequitate tua. [7] Non pecces in multitudinem civitatis, nec te immittas in populum : [8] neque alliges duplicia peccata, nec enim in uno eris immunis. [9] Noli esse pusillanimis in animo tuo : [10] exorare et facere eleemosynam ne despicias.

[11] Ne dicas : In multitudine munerum meorum respiciet Deus, et offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet. [12] Non irrideas hominem in amaritudine animae : est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus. [13] Noli amare mendacium adversus fratrem tuum, neque in amicum similiter facias. [14] Noli velle mentiri omne mendacium : assiduitas enim illius non est bona. [15] Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum, et non iteres verbum in oratione tua.

[16] Non oderis laboriosa opera, et rusticationem creatam ab Altissimo. [17] Non te reputes in multitudine indisciplinatorum. [18] Memento irae, quoniam non tardabit. [19] Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis. [20] Noli praevaricari in amicum pecuniam differentem, neque fratrem carissimum auro spreveris.

[21] Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini : gratia enim verecundiae illius super aurum. [22] Non laedas servum in veritate operantem, neque mercenarium dantem animam suam. [23] Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua : non defraudes illum libertate, neque inopem derelinquas illum. [24] Pecora tibi sunt, attende illis : et si sunt utilia, perseverent apud te. [25] Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum.

[26] Filiae tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. [27] Trade filiam, et grande opus feceris : et homini sensato da illam. [28] Mulier si est tibi secundum animam tuam, non projicias illam : et odibili non credas te. In toto corde tuo [29] honora patrem tuum, et gemitus matris tuae ne obliviscaris : [30] memento quoniam nisi per illos natus non fuisses : et retribue illis, quomodo et illi tibi.

[31] In tota anima tua time Dominum, et sacerdotes illius sanctifica. [32] In omni virtute tua dilige eum qui te fecit, et ministros ejus ne derelinquas. [33] Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis. [34] Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis, et de negligentia tua purga te cum paucis. [35] Datum brachiorum tuorum, et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum.

[36] Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua. [37] Gratia dati in conspectu omnis viventis, et mortuo non prohibeas gratiam. [38] Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula. [39] Non te pigeat visitare infirmum : ex his enim in dilectione firmaberis. [40] In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 7   next >