Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Wisdom | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19

An exhortation to seek God sincerely, who cannot be deceived, and desireth not our death.

[1] Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum; [2] quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum. [3] Perversae enim cogitationes separant a Deo; probata autem virtus corripit insipientes. [4] Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. [5] Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum; et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.

[6] Benignus est enim spiritus sapientiae, et non liberabit maledicum a labiis suis; quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus et linguae ejus auditor. [7] Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum; et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis. [8] Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec praeteriet illum corripiens judicium. [9] In cogitationibus enim impii interrogatio erit; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius. [10] Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur.

[11] Custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam. [12] Nolite zelare mortem in errore vitae vestrae, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum. [13] Quoniam Deus mortem non fecit. Nec laetatur in perditione vivorum. [14] Creavit enim ut essent omnia; et sanabiles fecit nationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra. [15] Justitia enim perpetua est, et immortalis.

[16] Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et aestimantes illam amicam, defluxerunt; et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.

< previous | Chapter 1 | next >