Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 11   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Lessons of humility and moderation in all things.

[1] Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet. [2] Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo. [3] Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius. [4] In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris : quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius. [5] Multi tyranni sederunt in throno : et insuspicabilis portavit diadema.

[6] Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. [7] Priusquam interroges, ne vituperes quemquam : et cum interrogaveris, corripe juste. [8] Priusquam audias, ne respondeas verbum : et in medio sermonum ne adjicias loqui. [9] De ea re quae te non molestat, ne certeris : et in judicio peccantium ne consistas. [10] Fili, ne in multis sint actus tui : et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes : et non effugies, si praecucurreris.

[11] Est homo laborans et festinans, et dolens : impius, et tanto magis non abundabit. [12] Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate : [13] et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus : et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum. [14] Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt : [15] sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum : dilectio, et viae bonorum, apud ipsum.

[16] Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt : qui autem exsultant in malis consenescunt in malo. [17] Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in aeternum. [18] Est qui locupletatur parce agendo, et haec est pars mercedis illius. [19] In eo quod dicit : Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus : [20] et nescit quod tempus praeteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur.

[21] Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce. [22] Ne manseris in operibus peccatorum : confide autem in Deo, et mane in loco tuo. [23] Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem. [24] Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in hora veloci processus illius fructificat. [25] Ne dicas : Quid est mihi opus? et quae erunt mihi ex hoc bona?

[26] Ne dicas : Sufficiens mihi sum : et quid ex hoc pessimabor? [27] In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum : [28] quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. [29] Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae, et in fine hominis denudatio operum illius. [30] Ante mortem ne laudes hominem quemquam : quoniam in filiis suis agnoscitur vir.

[31] Non omnem hominem inducas in domum tuam : multae enim sunt insidiae dolosi. [32] Sicut enim eructant praecordia foetentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum : sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. [33] Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam. [34] A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis : homo vero peccator sanguini insidiatur. [35] Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala, ne inducat super te subsannationem in perpetuum.

[36] Admitte ad te alienigenam : et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 11   next >