Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 44   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

The praises of the holy fathers, in particular of Enoch, Noe, Abraham, Isaac, and Jacob.

[1] Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua. [2] Multam gloriam fecit Dominus : magnificentia sua a saeculo. [3] Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute et prudentia sua praediti, nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum : [4] et imperantes in praesenti populo, et virtute prudentiae populis sanctissima verba : [5] in peritia sua requirentes modos musicos, et narrantes carmina Scripturarum :

[6] homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis. [7] Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt, et in diebus suis habentur in laudibus. [8] Qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum. [9] Et sunt quorum non est memoria : perierunt quasi qui non fuerint : et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum cum ipsis. [10] Sed illi viri misericordiae sunt, quorum pietates non defuerunt.

[11] Cum semine eorum permanent bona : [12] haereditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum : [13] et filii eorum propter illos usque in aeternum manent : semen eorum et gloria eorum non derelinquetur. [14] Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem. [15] Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet ecclesia.

[16] Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus poenitentiam. [17] Noe inventus est perfectus, justus, et in tempore iracundiae factus est reconciliatio. [18] Ideo dimissum est reliquum terrae, cum factum est diluvium. [19] Testamenta saeculi posita sunt apud illum, ne deleri possit diluvio omnis caro. [20] Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventus similis illi in gloria : qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo.

[21] In carne ejus stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis. [22] Ideo jurejurando dedit illi gloriam in gente sua, crescere illum quasi terrae cumulum, [23] et ut stellas exaltare semen ejus, et haereditare illos a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terrae. [24] Et in Isaac eodem modo fecit, propter Abraham patrem ejus. [25] Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus, et testamentum confirmavit super caput Jacob.

[26] Agnovit eum in benedictionibus suis, et dedit illi haereditatem, et divisit illi partem in tribubus duodecim. [27] Et conservavit illi homines misericordiae, invenientes gratiam in oculis omnis carnis.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 44   next >