Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 41   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Of the remembrance of death: of an evil and of a good name: of what things we ought to be ashamed.

[1] O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis : [2] viro quieto, et cujus viae directae sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum! [3] O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus, [4] defecto aetate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam! [5] Noli metuere judicium mortis : memento quae ante te fuerunt, et quae superventura sunt tibi : hoc judicium a Domino omni carni.

[6] Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi? sive decem, sive centum, sive mille anni : [7] non est enim in inferno accusatio vitae. [8] Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum. [9] Filiorum peccatorum periet haereditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii. [10] De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio.

[11] Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi! [12] Et si nati fueritis, in maledictione nascemini : et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. [13] Omnia quae de terra sunt in terram convertentur : sic impii a maledicto in perditionem. [14] Luctus hominum in corpore ipsorum : nomen autem impiorum delebitur. [15] Curam habe de bono nomine : hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni.

[16] Bonae vitae numerus dierum : bonum autem nomen permanebit in aevum. [17] Disciplinam in pace conservate, filii : sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? [18] Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam. [19] Verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo : [20] non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide.

[21] Erubescite a patre et a matre de fornicatione : et a praesidente et a potente de mendacio : [22] a principe et a judice de delicto : a synagoga et plebe de iniquitate : [23] a socio et amico de injustitia, et de loco in quo habitas : [24] de furto, de veritate Dei, et testamento : de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti : [25] a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariae, et ab aversione vultus cognati.

[26] Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo. [27] Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam ejus, neque steteris ad lectum ejus. [28] Ab amicis de sermonibus improperii : et cum dederis, ne improperes.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 41   next >