Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 26   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Of good and bad women.

[1] Mulieris bonae beatus vir : numerus enim annorum illius duplex. [2] Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitae illius in pace implebit. [3] Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis : [4] divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris. [5] A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit :

[6] delaturam civitatis, et collectionem populi : [7] columniam mendacem super mortem omnia gravia : [8] dolor cordis et luctus, mulier zelotypa. [9] In muliere zelotypa flagellum linguae, omnibus communicans. [10] Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam : qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.

[11] Mulier ebriosa ira magna, et contumelia : et turpitudo illius non tegetur. [12] Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur. [13] In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se. [14] Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit. [15] Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.

[16] Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit. [17] Disciplina illius datum Dei est. [18] Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditae animae. [19] Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. [20] Omnis autem ponderatio non est digna continentis animae.

[21] Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus ejus. [22] Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super aetatem stabilem. [23] Columnae aureae super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris. [24] Fundamenta aeterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae. [25] In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit :

[26] vir bellator deficiens per inopiam; et vir sensatus contemptus; [27] et qui transgreditur a justitia ad peccatum : Deus paravit eum ad rhomphaeam. [28] Duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt : difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 26   next >