Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 33   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

The fear of God is the best security. Times and men are in the hands of God. Take care of thyself as long as thou livest, and look to thy servants.

[1] Timenti Dominum non occurrent mala : sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis. Sapiens non odit mandata et justitias, [2] et non illidetur quasi in procella navis. [3] Homo sensatus credit legi Dei, et lex illi fidelis. [4] Qui interrogationem manifestat parabit verbum, et sic deprecatus exaudietur : et conservabit disciplinam, et tunc respondebit. [5] Praecordia fatui quasi rota carri, et quasi axis versatilis cogitatus illius.

[6] Equus emissarius, sic et amicus subsannator : sub omni supra sedente hinnit. [7] Quare dies diem superat, et iterum lux lucem, et annus annum a sole? [8] A Domini scientia separati sunt, facto sole, et praeceptum custodiente. [9] Et immutavit tempora, et dies festos ipsorum, et in illis dies festos celebraverunt ad horam. [10] Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus, et ex ipsis posuit in numerum dierum : et omnes homines de solo et ex terra unde creatus est Adam.

[11] In multitudine disciplinae Dominus separavit eos, et immutavit vias eorum. [12] Ex ipsis benedixit et exaltavit, et ex ipsis sanctificavit, et ad se applicavit, et ex ipsis maledixit, et humiliavit, et convertit illos a separatione ipsorum. [13] Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere. [14] Omnes viae ejus secundum dispositionem ejus : sic homo in manu illius qui se fecit, et reddet illi secundum judicium suum. [15] Contra malum bonum est, et contra mortem vita : sic et contra virum justum peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum.

[16] Et ego novissimus evigilavi, et quasi qui colligit acinos post vindemiatores. [17] In benedictione Dei et ipse speravi, et quasi qui vindemiat replevi torcular. [18] Respicite quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam. [19] Audite me, magnates et omnes populi : et rectores ecclesiae, auribus percipite. [20] Filio et mulieri, fratri et amico, non des potestatem super te in vita tua : et non dederis alii possessionem tuam, ne forte poeniteat te, et depreceris pro illis.

[21] Dum adhuc superes et aspiras, non immutabit te omnis caro. [22] Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum. [23] In omnibus operibus tuis praecellens esto. [24] Ne dederis maculam in gloria tua. In die consummationis dierum vitae tuae, et in tempore exitus tui, distribue haereditatem tuam. [25] Cibaria, et virga, et onus asino : panis, et disciplina, et opus servo.

[26] Operatur in disciplina, et quaerit requiescere : laxa manus illi, et quaerit libertatem. [27] Jugum et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes assiduae. [28] Servo malevolo tortura et compedes : mitte illum in operationem, ne vacet : [29] multam enim malitiam docuit otiositas. [30] In opera constitue eum : sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem : verum sine judicio nihil facias grave.

[31] Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua : quasi fratrem sic eum tracta, quoniam in sanguine animae comparasti illum. [32] Si laeseris eum injuste, in fugam convertetur : [33] et si extollens discesserit, quem quaeras et in qua via quaeras illum nescis.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 33   next >