Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 16   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

It is better to have none than many wicked children. Of the justice and mercy of God. His ways are unsearchable.

[1] Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur : nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis. [2] Non credas vitae illorum, et ne respexeris in labores eorum. [3] Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii : [4] et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios. [5] Ab uno sensato inhabitabitur patria : tribus impiorum deseretur.

[6] Multa talia vidit oculis meus, et fortiora horum audivit auris mea. [7] In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira. [8] Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suae virtuti. [9] Et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos prae superbia verbi illorum. [10] Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis.

[11] Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui : et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis. [12] Misericordia enim et ira est cum illo : potens exoratio, et effundens iram. [13] Secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua judicat. [14] Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis. [15] Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius.

[16] Non dicas : A Deo abscondar : et ex summo, quis mei memorabitur? [17] in populo magno non agnoscar : quae est enim anima mea in tam immensa creatura? [18] Ecce caelum et caeli caelorum, abyssus, et universa terra, et quae in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur. [19] Montes simul, et colles, et fundamenta terrae, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. [20] Et in omnibus his insensatum est cor, et omne cor intelligitur ab illo.

[21] Et vias illius quis intelligit, et procellam quam nec oculus videbit hominis? [22] Nam plurima illius opera sunt in absconsis : sed opera justitiae ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est. [23] Qui minoratur corde cogitat inania, et vir imprudens et errans cogitat stulta. [24] Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo : [25] et dicam in aequitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam : et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus.

[26] In judicio Dei opera ejus ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis. [27] Ornavit in aeternum opera illorum : nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis. [28] Unusquisque proximum sibi non angustiabit in aeternum : [29] non sis incredibilis verbo illius. [30] Post haec Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis :

[31] anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 16   next >