Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 31   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Of the desire of riches, and of moderation in eating and drinking.

[1] Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum. [2] Cogitatus praescientiae avertit sensum, et infirmitas gravis sobriam facit animam. [3] Laboravit dives in congregatione substantiae, et in requie sua replebitur bonis suis. [4] Laboravit pauper in diminutione victus, et in fine inops fit. [5] Qui aurum diligit non justificabitur, et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea.

[6] Multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie ipsius perditio illorum. [7] Lignum offensionis est aurum sacrificantium : vae illis qui sectantur illud! et omnis imprudens deperiet in illo. [8] Beatus dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. [9] Quis est hic? et laudabimus eum : fecit enim mirabilia in vita sua. [10] Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria aeterna : qui potuit transgredi, et non est transgressus; facere mala, et non fecit.

[11] Ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum. [12] Supra mensam magnam sedisti? non aperias super illam faucem tuam prior. [13] Non dicas sic : Multa sunt, quae super illam sunt. [14] Memento quoniam malus est oculus nequam. [15] Nequius oculo quid creatum est? ideo ab omni facie sua lacrimabitur, cum viderit.

[16] Ne extendas manum tuam prior, et invidia contaminatus erubescas. [17] Ne comprimaris in convivio. [18] Intellige quae sunt proximi tui ex teipso. [19] Utere quasi homo frugi his quae tibi apponuntur : ne, cum manducas multum, odio habearis. [20] Cessa prior causa disciplinae : et noli nimius esse, ne forte offendas.

[21] Et si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam, nec prior poscas bibere. [22] Quam sufficens est homini eruditio vinum exiguum! et in dormiendo non laborabis ab illo, et non senties dolorem. [23] Vigilia, cholera et tortura viro infrunito, [24] somnus sanitatis in homine parco : dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur. [25] Et si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome, et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem.

[26] Audi me, fili, et ne spernas me, et in novissimo invenies verba mea. [27] In omnibus operibus tuis esto velox, et omnis infirmitas non occurret tibi. [28] Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fidele. [29] Nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiae illius verum est. [30] Diligentes in vino noli provocare : multos enim exterminavit vinum.

[31] Ignis probat ferrum durum : sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum. [32] Aequa vita hominibus vinum in sobrietate : si bibas illud moderate, eris sobrius. [33] Quae vita est ei qui minuitur vino? [34] Quid defraudat vitam? mors. [35] Vinum in jucunditatem creatum est, et non in ebrietatem ab initio.

[36] Exsultatio animae et cordis vinum moderate potatum. [37] Sanitas est animae et corpori sobrius potus. [38] Vinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit. [39] Amaritudo animae vinum multum potatum. [40] Ebrietatis animositas, imprudentis offensio, minorans virtutem, et faciens vulnera.

[41] In convivio vini non arguas proximum, et non despicias eum in jucunditate illius. [42] Verba improperii non dicas illi, et non premas illum repetendo.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 31   next >