Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 9   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Cautions with regard to women, and dangerous conversations.

[1] Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinae nequam. [2] Non des mulieri potestatem animae tuae, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris. [3] Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius. [4] Cum saltatrice ne assiduus sis, nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius. [5] Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius.

[6] Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et haereditatem tuam. [7] Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius. [8] Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam. [9] Propter speciem mulieris multi perierunt : et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. [10] Omnis mulier quae est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur.

[11] Speciem mulieris alienae multi admirati, reprobi facti sunt : colloquium enim illius quasi ignis exardescit. [12] Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum : [13] et non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem. [14] Ne derelinquas amicum antiquum : novus enim non erit similis illi. [15] Vinum novum amicus novus : veterascet, et cum suavitate bibes illud.

[16] Non zeles gloriam et opes peccatoris : non enim scis quae futura sit illius subversio. [17] Non placeat tibi injuria injustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius. [18] Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis. [19] Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam. [20] Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis.

[21] Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta. [22] Viri justi sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio : [23] et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in praeceptis Altissimi. [24] In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum. [25] Terribilis est in civitate sua homo linguosus : et temerarius in verbo suo odibilis erit.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 9   next >