Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 17   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

The creation and favour of God to man. An exhortation to turn to God.

[1] Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum : [2] et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute. [3] Numerum dierum et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram. [4] Posuit timorem illius super omnem carnem, et dominatus est bestiarum et volatilium. [5] Creavit ex ipso adjutorium simile sibi : consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos.

[6] Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis. [7] Posuit oculum suum super corda illorum, ostendere illis magnalia operum suorum : [8] ut nomen sanctificationis collaudent, et gloriari in mirabilibus illius; ut magnalia enarrent operum ejus. [9] Addidit illis disciplinam, et legem vitae haereditavit illos. [10] Testamentum aeternum constituit cum illis, et justitiam et judicia sua ostendit illis.

[11] Et magnalia honoris ejus vidit oculus illorum, et honorem vocis audierunt aures illorum. Et dixit illis : Attendite ab omni iniquo. [12] Et mandavit illis unicuique de proximo suo. [13] Viae illorum coram ipso sunt semper : non sunt absconsae ab oculis ipsius. [14] In unamquamque gentem praeposuit rectorem : [15] et pars Dei Israel facta est manifesta.

[16] Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei : et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum. [17] Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei. [18] Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit. [19] Et postea resurget, et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terrae. [20] Poenitentibus autem dedit viam justitiae, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis.

[21] Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua : [22] precare ante faciem Domini, et minue offendicula. [23] Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia tua, et nimis odito execrationem : [24] et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei. [25] In partes vade saeculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo.

[26] Non demoreris in errore impiorum : ante mortem confitere : a mortuo, quasi nihil, perit confessio. [27] Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis : et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius. [28] Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se! [29] Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiae placuerunt. [30] Quid lucidius sole? et hic deficiet; aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? et hoc arguetur.

[31] Virtutem altitudinis caeli ipse conspicit : et omnes homines terra et cinis.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 17   next >