Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 13   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Cautions in the choice of company.

[1] Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea : et qui communicaverit superbo induet superbiam. [2] Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris. [3] Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur. [4] Dives injuste egit, et fremet : pauper autem laesus tacebit. [5] Si largitus fueris, assumet te : et si non habueris, derelinquet te.

[6] Si habes, convivet tecum, et evacuabit te : et ipse non dolebit super te. [7] Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet : Quid opus est tibi? [8] Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter : et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te. [9] Humiliare Deo, et exspecta manus ejus. [10] Attende ne seductus in stultitiam humilieris.

[11] Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. [12] Advocatus a potentiore, discede : ex hoc enim magis te advocabit. [13] Ne improbus sis, ne impingaris : et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem. [14] Ne retineas ex aequo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius : ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. [15] Immitis animus illius conservabit verba tua : et non parcet de malitia, et de vinculis.

[16] Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas : [17] audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis. [18] Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua. [19] Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi. [20] Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.

[21] Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo. [22] Quae communicatio sancto homini ad canem? aut quae pars diviti ad pauperem? [23] Venatio leonis onager in eremo : sic et pascua divitum sunt pauperes. [24] Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper. [25] Dives commotus confirmatur ab amicis suis : humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.

[26] Diviti decepto multi recuperatores : locutus est superbia, et justificaverunt illum. [27] Humilis deceptus est, insuper et arguitur : locutus est sensate, et non est datus ei locus. [28] Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent. [29] Pauper locutus est, et dicunt : Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum. [30] Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia : et nequissima paupertas in ore impii.

[31] Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala. [32] Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 13   next >